Thursday, November 8, 2007

Festum: Continuatio

Quotidiana B. I. Scoti Commemoratio

O Doctor Subtilissime, Ioannes, qui Deiparae Custos fidus fuisti; quamque Adam non foedaverat, Immaculatam clarius tu primus perpexisti; nostri tuam da mentibus doctrinam datam coelitus ad Matris laudem Christi.
v. Protege nos, Virgo praeservata ab omni macula.
R. Ut liberati a peccatis omnibus, per te perveniamus ad Praeservatorem tuum.

Oremus:

Deus, qui per Immaculatam Virginis conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti: et qui per hoc lucis mysterium Seraphicam S. Francisci Religionem illustrare, atque in ea gloriosum Doctorem Subtilem Ioannem Scotum mirificare dignatus es: praesta quaesumus; ut qui ex morte Filii Mariae praevisa, eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos eius intercessione ad te pervenire concedas. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

No comments: