Benedictio nuptiarum
Utinam uxoris scientia et sollertia arte Latine
id mariti praestet semper--
Utinam ea usque irrideat ei,
et semper poenitet--
Et ergo impensam librorum suorum
semper ignoscat.
A mediaevalist trying to be a philosopher and a philosopher trying to be a mediaevalist write about theology, philosophy, scholarship, books, the middle ages, and especially the life, times, and thought of the Doctor Subtilis, the Blessed John Duns Scotus.
Showing posts with label feminism. Show all posts

Wednesday, January 6, 2010
Benedictio nuptiarum
Our worthy and esteemed Faber was married two days ago and consequently may not post for some time as he adjusts to his new duties. I offer both Mr and the new Mrs Faber my heartiest congratulations. At the end of my Best Man speech I offered a toast in English which I here present in its original form:
Thursday, July 2, 2009
Exempla pro Fabrum
I. DE DIABOLO QUI DUXIT UXOREM CUIUS LITIGIA NON POTERAT SUSTINERE
Audivi quod quidam daemon in specie hominis cuidam diviti homini serviebat et, cum servitium eius et industria multum placerent homini, dedit ei filiam suam in uxorem et divitias multas. Illa autem omni die ac nocte litigabat cum mario suo nec eum quiescere permittebat. In fine autem anni dixit patri uxoris suae: "Volo recedere et in patriam meam redire." Cui pater uxoris ait: "Nonne multa tibi dedi ita quod nihil desit tibi? Quare vis recedere?" Dixit ille: "Modis omnibus volo repatriare." Cui socer ait: "Ubi est patria tua?" Ait ille: "Dicam tibi et veritatem non celabo; patria mea est infernus, ubi numquam tantam discordiam vel molestiam sustinui quantam hoc anno passus sum a litigiosa uxore mea. Malo esse in inferno quam amplius cum ipsa commorari." Et hoc dicto ab oculis eorum evanuit.
II. DE BACHONE QUI PENDEBAT IN QUADAM VILLA
Aliquando transivi per quandam villa in Francia, ubi suspenderant pernam seu bachonem in platea hoc conditione ut, qui vellet iuramento firmare quod uno integro anno post contractum matrimonium permansisset cum uxore ita quod de matrimonio non paenituisset, bachonem haberet. Et cum per decem annos ibi perpendisset non est una solus inventus qui bachonem lucraretur, omnibus infra annum de matrimonio contracto paenitentibus.
III. EXEMPLUM CONTRA MALITIAM MULIERUM ET DE ILLO CUI PATER DEDIT UXOREM
Ecce quam pauci hodie uxoribus suis adhaerent fide et dilectione sicut instituit Dominus noster Iesus Christus qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
Ut autem de malitia filiarum Evae aliquid subdam, nolui sub silentio praeterire quod audivi de quodam iuvene, qui rogabat patrem suum ut ei duas uxores daret. Cumque vehementer instaret dedit ei pater unam, promittens quod in fine anni daret alteram. Illa vero adeo primo anno maritum afflixit quod non poterat sustinere sed mallet mori quam vivere. Cumque pater finito anno diceret filio: "Vis habere secundum uxorem?" respondit ille: "Si una me afflixit fere usque ad mortem, quomodo duas ferre possem?" Accidit autem in civitate illa ut caperetur maleficus et latro pessimus, qui multos de civitate illa spoliaverat et occiderat. Cumque cives convenirent et quaereret iudex a singulis ut quilibet consilium suum daret quomodo latro ille magis torqueri valeret, quibusdam dicentibus; "Distrahatur caudis equorum et suspendatur," aliis dicentibus: "Igne cremetur," ceteris vero consulentibus ut vivus excoriaretur, cum perventum fuisset ad illum qui malam habebat uxorem, respondit: "Date illi uxorem meam; non video qualiter ipsum magis affligere valeatis."

Saturday, July 19, 2008
Bonaventure the Feminist
From In Sententiarum Lib. IV Dist. VII Art. III. Quaest. I:
Now that's hardcore feminism.
Et primo, quod debeant excludi [usui sacramenti Confirmationis] mulieres, quia hoc sacramentum ordinat ad pugnam; sed mulieres excluduntur a bello: ergo debent excludi ab hoc sacramento. . . . [sed] quod conveniat omni sexui , videtur, et maxime muliebri, quia "omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patitur," ergo et sexus infirmus; sed infirmo, qui persecutionem patitur, sunt maxime necessaria arma fortitudinis: ergo, cum haec dentur in Confirmatione, videtur quod mulieres maxime indigeant hoc sacramento . . . Ad illud ergo quod obicitur de mulieribus, patet, quia, licet non competat bellum materiale, competit tamen spirituale. Multae enim in hoc bello strenues fuerunt, ut patet de sacris Virginibus quae martyrizatae sunt pro confessione et nomine Christi.
Now that's hardcore feminism.
Subscribe to:
Posts (Atom)