Monday, October 12, 2009

Paradox!

Item quaritur de hoc quod dicit: 'Confessio ibi commendatur: Iustus in principio est accusator sui'. Videtur enim male dicere, quia aut accusat se iustus in quantum iustus aut in quantum peccator. Se in quantum iustus, sed omnis qui accusat iustum in quantum huiusmodi, accusat iustitiam; et omnis qui accusat iustitiam est iniustus: ergo, si accusat se in quantum iustus, est iniustus. Si accusata se secundum quod peccator, sed omnis qui accusat peccatorem secundum quod peccator, accusat peccatum; et omnis talis iuste accusat et est iustus: ergo, si accusat secundum quod peccator, accusator est iustus, et ita secundum quod peccator est iustus.


--St Bonaventure, Sententiarum Lib.IV Dist. XVI. Pars I. Dubium IV

1 comment:

Lee Faber said...

maybe this is what made luther go crazy