"Secunda questio est utrum producat beatissima trinitas creaturas in esse secundum quid antequam producat eas in esse reali simpliciter.
Et videtur quod non...
Circa istam questionem est preintelligendum quod doctor subtilis ponit duplicem productionem creaturarum a deo. Unam que est per modum voluntatis qua producit creaturas in esse reali et illa est ex tempore. Alia est qua producit eas per intellectum suum in quodam esse intelligibili, intelligendo ipsas ab eterno. Et de illo secundo modo est difficultas presens. Circa quam ocurrunt quatuor puncta inquirenda.
Quorum primum est si divinus intellectus producit quidditates creabilium per suum actum intelligendi ab eterno in esse essentie.
Secundum est si producit tales quidditates in esse intelligibili.
Tertium est si producit tales quidditates in esse intellecto.
Quartum est si per talem actum producit eas in esse existentie.
Quantum ad primum... Ideo dico quod divinus intellectus per suum actum intelligendi non dat esse quidditativum creaturis de quo hic loquimur; sed illud esse quidditativum abstrahit ab omni intellectione et comparatione quacumque quia per se notum est lapidem esse lapidem et tamen non est per se notum lapidem intelligi a deo; sed forte demonstrabile et ideo sicut per se nota in essse quidditativo preveniunt demonstrabilia ita illud esse hanc operationem... Sed oritur difficultas quid intelligimus per illud esse quidditativum; dicitur autem quod esse abstractum quod non est fabricatum ab animo nec est in rerum natura sicut dicit quoddam quod equinitas est tantum equinitas; nec universalis nec particularis.
Circa secundum punctum videndum est si divinus intellectus producit quidditates illas in esse intelligibili... Ideo dico quod ante concipimus quidditates esse a deo intelligibiles quam actualiter intelligantur quia illud quod convenit alicui per se et ex sua ratione formali convenit ei antequam illa que insunt ab extrinseco. Intelligibilitas autem sicut et veritas est passio demonstrabilis ex ratione formali subiecti et quod sit intellecta inest ei ab extrinseco scilicet a divino intellectu actualiter intelligente. Sed oritur difficultas quod diciter illud esse intelligibile in obiecto. Dicatur autem quod est respectus fundamentalis consequens quidditatem obiecti in habitudine ad divinum intellectum sicut mobilitas consequitur quidditatem mobilis in habitudine ad movens.
Circa tertium punctum ingreditum est si divinus intellectus producit illas quidditates in esse intellecto.... Ideo dico quod quidditates creabilium producuntur in esse cognito a divino intellectu ab eterno, sicut divinus intellectus ab eterno tales quidditates cognovit quia omne quod accipit esse aliquod post non esse videtur esse productum in illo esse; sed quidditates tales, cum sint intellecte postquam sunt intelligibiles, accipiunt tale esse in secundo signo post non esse in primo, ergo in tali esse videntur esse producte.... Sed oritur difficultas quid intelligitur per illud esse cognitum. Dicitur autem quod esse intellectum a divino intellectu dicit in quidditate cognita respectum rationes ad eius actum intelligendi derelictum ab ipso actu sicut esse productum realiter dicit respectum realem.
Circa quartum punctum videndum est si divinus intellectus per suum actum intelligendi producti quidditates in esse actualis existentie, ita quod producat ipsas existentias eternaliter in esse cognito sicut essentias ipsas.... ideo dico quod esse actualis existentie non fuit productum ab eterno in esse secundum quod tali quia per hoc quod creatura habet existentiam habet esse simpliciter et nulla creatura in esse tantum intellecto ab eterno habuit esse simpliciter. Sed remanet difficultas gravissima: qualiter deus preintellexit ab eterno existentias futuras creaturarum et non produxit eas in esse intellecto cum fuerunt ab eterno intellecte. Dicitur autem quod deus non precognovit existentias secundum proprium modum tamquam per se obiecta, sicut quidditates sed sicut per se obiectorum conditiones et non oportet produci in esse tali omne intellectum, sicut obiecti conditio. Istud tamen non sufficit quia si ideo producitur in tali esse quia cognoscitur eo modo quo intellligitur in tali esse producitur cum sit illo modo intellectum. Ideo dicitur quod deus non precognoscit quidditates ut iam existentes, sed ut futuras existentia autem ut futura non est existentia simpliciter; tunc enim simpliciter existeret futurum qualiter autem illa precognito fiat: habet declarari in primo."
Note that this is just the Quodlibet. For a FREE article on divine ideas in Francis' Conflatus, see the following link to an article by E. Bos, containing some remarks on Francis' view that Aristotle was the "pessimus metaphysicus": Here.
No comments:
Post a Comment