"Et quamquam sanctae memoriae frater Gonsalvus hispanus de provincia Galiciae, nobilis genere, sed nobilior vita et moribus et evangelica paupertate, vere frater minor et zelator ardentissimus Regulae et dominus paupertatis... et dominicae humilitatis, cum quo in loco fratrum de Luca scutellas lavi in eadem pelvi lapidea, magister in theologia realissimus verbo et opere, de maioribus mundi litteratis in trivio et quadrivio, qui parum post mortem suam Parisiis, in visione quibusdam fratribus nostris apparuit gloriosus in throno residens cum corona aurea et sceptro, qui dixit tunc quod sedes throni sibi assignata erat in caelo, quia purissime in Ordine iustitiam observaverat... generalis, magister noster, totum Ordinem expropriaverit in vita sua et sententiam excommunicationis tulerit contra omnes fratres subditos et praelatos, nisi intra certum terminum illis a quibus habebant reditus vel eorum haeredibus resignarent, quod et factum est... Et ipse cum patribus sanctis requiscit in pace beati Francisci verus vicarius et successor"
No comments:
Post a Comment