Saturday, November 8, 2008

700 Years!

Happy optional memorial, everyone! Today is the 700th anniversary of his death in Cologne. Here's to another 700 years. May he soon be canonized and take his rightful place as Doctor Ecclesiae. Here is a prayer to that effect:


O Doctor Subtilissime, Ioannes, qui Deiparae Custos fidus fuisti; quamque Adam non foedaverat, Immaculatam clarius tu primus perpexisti; nostri tuam da mentibus doctrinam datam coelitus ad Matris laudem Christi.

v. Protege nos, Virgo praeservata ab omni macula.
R. Ut liberati a peccatis omnibus, per te perveniamus ad Praeservatorem tuum.

Oremus:

Deus, qui per Immaculatam Virginis conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti: et qui per hoc lucis mysterium Seraphicam S. Francisci Religionem illustrare, atque in ea gloriosum Doctorem Subtilem Ioannem Scotum mirificare dignatus es: praesta quaesumus; ut qui ex morte Filii Mariae praevisa, eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos eius intercessione ad te pervenire concedas. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.



And the collect for today from the Liturgia Horarum, proprium Coloniense:


Domine Deus, fons omnis sapientiae, qui Beatum Ioannem
presbyterum, Immaculatae Virginis assertorem,
nobis magistrum vitae et scientiae dedisti, concede, quaesumus,
ut, eius exemplo illuminati, et doctrinis nutria,
Christo fideliter adhaereamus. Qui tecum vivit.

No comments: