Here's a bit from Peter Auriol's lengthy criticisms of the formal distinction, where he summarizes his disagreement just prior to going after basically every version of the formal distinction ever elaborated by Scotus. From his Scriptum d. 8 sec. 23 a.5 [ed. Buytaert 1009=1010)
"Circa quintum autem considerandum quod, licet iste modus dicende valde subtilis sit, nihilominus deficit in duobus. Primo quidem quia quae distincta sunt ex natura rei, oportet quod importent determinatas rationes. Nunc autem supra probatum est quod iustita non dicit deitatem sub aliqua determinata ratione, quoniam iustitia in communi quantum ad importatum principaliter et in recto, nihil deteminatum dicit, sed tota terminatio est in connotato quod importatur in obliquo. Iustitia vero divina coincidit in rationem detitatis, sicut et iustitia creata in rationem propriam qualitatis cuiusdam. Et quod dictum est de iustitia, intelligi oportet de sapientia et aliis attributis. Ergo imossible est quod talia distnguantur in Deo ex natura rei, vel re vel ratione, cum coincidant penitus in rem et rationem deitatis.
Secundo vero quia inevitabile est quin esset attributorum aliqua multitudo realis, et per consequens laederetur et infringeretur divina simplictas; quod est contra auctoritatem Sanctorum et philosophorum, ac generalis Concilii dicentis postquam enutiatum est de Deo quod est immensus, incommutabilis, omnipotens et aeternus, quod est 'simplex omnino'. Et quia quinque viae superius tractae sunt, quibus videtur posse salvari divina simplictas non obstante ista distinctione, restat ostendere discurrendo quod nulla earum salvat."
No comments:
Post a Comment