Monday, December 10, 2018

The Anonymous Scotist of Vat lat 869 on Analogy of Being

Here is some undigested Latin text on the analogy of being from the anonymous Scotist of Vat. lat. 869. This author wrote a collection of texts to be found in this manuscript such as some questions on the De anima, the Quaestiones ordinariae de conceptibus transcendentibus, and some spare questions on various topics. The manuscript has been variously studied by Longpre, Stella, and most recently Dumont.




Utrum materia per quodcumque agens possit separari a forma (Vat. lat. 869, f. 74ra-b):


“Secundum quod praemitto est quod ‘esse’ multipliciter dicitur, et est alterius rationis ut dicitur de forma et de materia. Et principalius et perfectius dicitur de forma quam de [d. f. q. iter.] materia, et hoc [sequitur exp.] habetur a philosopho II De anima secundum antiquam translationem, ubi dicitur sic: cum unum et esse multipliciter dicatur, quod proprie actus est. Sed quia ex isto secundo dicto posset inferri oppositum eius quod teneo, scilicet quod materia non dicat aliquam entitatem formaliter, sic arguendo: quando aliqua analogantur in aliquo et illud primo et formaliter reperitur in uno et in aliis non nisi per quandam attributionem, sicut patet de sanitate, quae realiter et formaliter est in animali, in aliis autem, puta in potione vel urina, non est formaliter. Si ergo esse analogice dicitur de materia et forma, cum proprie et formaliter dicatur de forma, non dicetur de materia nisi in quadam attributione ad formam, et ita, circumscripta forma, materia non habebit aliquod esse.

Ideo sciendum est quod etsi secundum aliquod genus analogiae sic fit quod illud in quo aliqua analogantur non habeat esse realiter et formaliter nisi in uno et in aliis non nisi per quandam attributionem, sicut patet in exemplo adducto, tamen non est hoc verum universaliter, sicut patet, nam non obstante quod ens analogice inveniatur in Deo et in creatura, esse tamen formaliter reperitur in creatura. Simile etiam est de bonitate et sapientia et aliis perfectionibus quae licet analogice dicantur de Deo et creatura formaliter et principaliter reperiantur in Deo, nihilominus tamen formaliter dicuntur de creatura. Idem etiam apparet de substantia et accidente, de quibus etsi analogice dicatur ens et principaliter dicatur de substantia, non tamen substantia est tota entitas formaliter sed etiam accidens formaliter dicitur ens.

Ad cognoscendum autem quando illud in quo plura analogantur sic se habeat quod tantum in uno reperiatur formaliter, sive tantum de uno dicatur formaliter, et puta de illo de quo dicitur principaliter et de aliis non dicatur formaliter sed per quandam attributionem, et quando dicatur de illis pluribus formaliter quae analogantur in eo licet principalius de uno quam de alio, do talem regulam: quandocumque illud in quo plura analogatur est tale quod, non obstante tali analogia eius, tamen conceptus dictus de pluribus dicitur secundum unam rationem de eis, ita quod tali analogiae est compossibilis univocatio universaliter omne tale in quo plura analogantur. Hoc modo etsi principalius dicatur de uno quam de aliis, nihilominus tamen formaliter dicitur de utroque, et hoc modo se habet genus respectu specierum et ens respectu substantiae et accidentis et etiam respectu Dei creaturae, sicut diffuse declaratum est in prima Quaestione ordinaria. Quando autem illud in quo plura analogantur est tale quod eius conceptus non est eiusdem rationis in illis quae analogantur in eo, sic dicitur principaliter de uno quod solum de illo dicitur formaliter, de aliis autem non nisi per quandam attributionem, et ita est in exemplo quod adducebatur; sic non dicitur analogice sanitas de animali et potione quod conceptus sanitatis non est eiusdem rationis, ut dicitur de animali et potione et urina, nam sanitas ut dicitur de animali accipitur pro aequalitate humorum, ut autem dicitur sanitas de urina accipitur pro quadam significativo sanitatis ut dicitur de potione accipitur pro quodam causatio sanitatis constat autem quod isti tres conceptus sunt diversi et non sunt eiusdem rationis et ideo sanitas ut dicit aequalitatem humorum inon reperitur formaliter nisi in animali in aliis autem non nisi per attributionem ad istam sanitatem.”

No comments: