Monday, September 13, 2010

De disputationis scholasticae utilitate

Crede mihi: multi, qui et voce et scripto et editis voluminibus putant se aliquam opinionem defendisse aut aliquem adversarium confutasse, si adduci possent, ut quaecumquae disputarunt, ad syllogisticam formam exigerent, statim animadverterent, se forte eloquenter declamasse, erudite scripsisse, eleganter descripsisse, at simul scopo aberrasse, nihil demonstrasse, nihil refutasse, immo forte nec quid demonstrandum aut refutandum sibi esset, clare percpisse.

Crede iterum mihi: si haec disceptandi ratio in rebus praesertim subtilioribus et implexis aut in iis, quae adhiberetur, multae quaestiones, quae hinc inde agitantur, non agitarentur; multae nullo negotio solverentur; multae, quae solutae putantur, insolutae atque adeo insolubiles agnosceretur; multi errores statim ac orti sunt extabuissent; praefidentia, clamores, irae concertantium vix locum haberent.

--Philosophiae Scholasticae Summa vol. I, p. 198

2 comments:

Michael Sullivan said...

Hey, you found this too!

Brother Charles said...

I feel both accused and comforted.