K= Krakow, Bib. Jag., Ms. 2130
In creatura sunt quatuor signa principalia. Primum signum est quidditas.
Quidditas enim habet 7 signa que per ordinem hic assignantur: primum est ens, secundum absolutum, tertium est substantia, quartum corpus, quintum corpus animatum, sextum animal, septimum homo.
Secundum signum creature est modus intrinsecus qui distinguitur tam a formalitate cuius est modus quam a formalitate eius que non variat rationem formalem. Modus intrinsecus habet septem signa: primum est realitas, secundum est existentia, tertium est actualitas, quartum est contingentia, quintum est finitas, 6 est vita, 7 est heceitas.
Tertium signum principale creature est per se passionum et corrucorrespondet(?) primo signo nature, ideo tot habet signa quia de quolibet est aliqua passio ut patet intuenti. Passio habet 7 signa. In primo signo sunt passiones entis. In secundo signo sunt passiones modorum intrinsecorum. In tertio gnao4(?). In quarto passiones subiectorum. In sexto passiones mediorum proximorum vel propinquorum. In alio passiones specialissimorum.
Quartum signum principale nature est eorum que accidentaliter insunt rei. Et istud distinguitur in novem signa secundum quod sunt novem predicamenta accidentium eorum que accidentaliter insunt rei. Primum est relatio, secundum quantitas, tertium ubi, quartum quando, quintum situs, 6 actio, septima passio, 8 qualitas, nonum habitus.
Primum signum est entitas que habet passiones quarum alique sunt modi intrinseci. Alie sunt divisiones et passiones sunt quidem(?) scilicet veritas, bonitas, unitas, realitas, aliqualitas; realitas est passio et modus intrinsecus entis. Divisiones autem sunt iste: prima est per respectivum et absolutum. Secunda est per potenciam et actum. Tertia est per dependens et independens. Quarta est per creatum et increatum. Quinta est per finitum et infinitum. 6 est per decem predicamenta. | [K 1rb]
Secunda est quidditas sci3(?) absolutum habet suas passiones que de ipsa concluduntur demonstrative nam omnes entitates absolute(iter. K) concluduntur de suo subiecto passio autem absoluti est esse a se passio respectivi est esse ad aliud passio autem concluditur de suo subiecto sicut omnis entitas absoluta est ad se absolutum autem est quedam entitas absoluta ergo absolutum est a se idem dico per contrarium(?) de relativo.
Tertia quidditas sci3(?) substantia habet passiones suas que de se ipsa cooncluduntur demonstrative per conceptum superiorem si subiectum non habet diffinitionem ideo passio primo concluditur de ipsa per conceptum superiorem.
Quarta quidditas est corpus de quo passio eius concluditur eodem modo sicut dictum est de aliis quidditatibus et ceteris inferioribus.
Quinta quidditas est corpus animatum et habet passiones suas que de ipso concluduntur demonstrative nam omnis passio concluditur de suo subiecto demonstrative.
Sexta quidditas est animatis et habet passiones suas que de ipso concluduntur demonstrative
[7 quidditas i.m. K]
Secundum signum principale est modorum intrinsecorum qui(?) in septem signa distinguitur. In primo est realitas de quo primo est notandum quod realitas est fundamentum immediatum realis distinctionis nam inter duas formalitates semper cadit distinctio formalis sicut inter duas realtates distinctio realis. Nota quod inter modos intrinsecos creature realitas est communior quia in pluribus reperitur. In secundo est existentia. Circa quam notandum est quod realitas et existentia non causant distinctionem realem nec formalem set modalem solum, verbi gratia anima rationalis alium modum existendi habet extra corpus | [K 1va] et alium(sup. lin. K) in corpore et nichilominus(e. n. sup. lin. K). Iste modus non causat diversitatem in anima cum sit una realitas anime in corpore et extra corpus. Est autem modalis distinctio que oritur inter duos modos intrinsecos eiusdem vel alterius rationis sicut inter existentiam et realitatem. Nota quod existentia non distinguitur a realitate realiter nec formaliter set sicut modus intrinsecus ab alio modo alterius rationis.
In tertio est actualias. Circa quod notandum quod actualitas prout est modus intrinsecus non est actualitas forme set actus essendi cuiuscumque rei in esse reali et actuali. Nota quod actualitas ut actualitas est non causat cum alia actualitate distinctionem realem nec utique actualitati assit alia realitas verbi gratia actualitas forme et actualitas materie non causant distinctionem realem nec pro tanto materie et forme assunt diverse realitates.
In quarto contingentia. circa quod est notandum quod continegentia ut est modus intrinsecus modus est modus accidentis(accit’) vel contingentia possibilis ad esse vel ad non esse set illud quo res contingenter ponitur in esse et non necessario ideo contingentia universi est modus intrinsecus ipsius Dei. Nota etiam quod contingentia creature non distinguitur realiter a creatura set distinguitur ab ea ex natura reisicut modus intrinsecus a formalitate.
In quinto est finitas creata. Circa quod(sup. lin. K) notandum quod finitas et infinitas ut sunt modi intrinseci creatorum vel creature non sunt finitas vel infinitas extensiva quia secundum Philosophum primo Phisicorum quantitati congruunt set ut sunt intrinseci sunt quantitates virtuales(i.m. K) que essentialiter rei conveniunt. Nota etiam quod quantitas virtutis non distinguitur realiter ab esse cuius est modus intrinsecus set disitnguitur ex natura rei sicut est de aliis modis intrinsecis.
In sexto vita. Circa quod est notandum quod vivere est modus intrinsecus non est actus secundus set est actus primus rei viventis quia vivere ut actus secundus realiter | [K 1vb] distinctus a vivente ut autem est actus prmus sive modus intrinsecus non distinguitur realiter a vivente.
In septimo est heceitas ubi notandum est quod heceitas non est quiditas individua quia si esset quidditas individua que distinguuntur per heceitatem distinguerentur quidditative et tunc etiam individua possent diffiniri quod est contra Philosophum. Ex quo relinquitur quod heceitas sit modus intrinsecus cum non variet rationem formalem seu quidditatem.
Tertium signum principale est passio et corvudet(?) primo signo nature etiam tot habet signa quot primum signum quidditatum quia de qualibet quidditate est demonstrabilis aliqua passio ut patet intuenti. Illud ergo signum dividitur seu distinguitur in septem. In primo sunt passiones entis que superius sunt generalissimorum(? i.m. K) posite. In secundo sunt passiones modorum intrinsecorum sive diversorum. In tertio passiones generalissimorum(?) . In quarto sunt passiones subalnatorum(!) positorum remotorum. In quinto sunt passiones subalternorum mediorum. In sexto sunt passiones subalternatorum propinquorum. In alio sunt passiones specialissimorum unde quod cuilibet quidditati corvundet(?) aliqua passio per se et est demonstrabilis demonstratione propter quid. Nota etiam quod secundus modus passionis quidditatum convenit mathematice(?) non distinguitur a suis subicibibus(? sup. lin.) realiter quia maioris abstractionis sunt quam materialies que etiam realiter distinguuntur a suis subiectis sole enim passiones materiales secundum doctorem nostrum scilicet Scotum realiter distinguuntur a suis subiectis. Sunt enim predicte passiones idem realiter cum suis subiectis set distincte ab eis formaliter.
Quartum signum principale est eorum que accidentaliter insunt rei qualia sunt predicamenta accidentis. Et illud distinguitur in novem signa set quod sunt novem predicamenta | [K 2ra] accidentis. In primo est relatio quia relatio creature ad deum immediate fundatur in substantia et relatio idemptitatis secundum Philosophum fundatur super unum in substantia sicut est relatio quantitatis super unum in quantitate. In secundo est quantitas. Circa quod est notandum quod quantitas secundum suas species per accidens inest substantie et idem dico de quolibet predicamento accidentis. Et ideo omnia predicamenta realiter distinguuntur a substantia etiam contra se invicem quia que per accidens insunt alicui distinguuntur ab eo. In tertio est predicamentum ubi quod est ordo parcium in toto ubi vero est circumscrptio corporis locati a loci circumscriptione procedens. Item ex alio differunt quia ubi est secundus modus extrinsecus adveniens potentia autem est in predicamento quantitatis ut est species. In quarto signo est quando. Circa quod est notandum quod quando est illud quod derelinquitur ex adiacencia temporum(i.m. K) et habet habitudinem ad tempus sicut passio quantitatis ad quantitatem. Nota etiam quod predicamentum ubi precedit quando quia ubi est(sup.lin. K) respectus extrinsecus qui innascitur(?) ex habitudinem permanentis ad permanens quando est respectus qui innascitur ex habitudine successivi. In quinto est situs. Circa quod est notandum quod situs est respectus extrinsecus qui innascitur ex habitudine corporis situantis ad situatum. Et differt situs a poe(?) quia situs est habitudo tocius ad totum secundum omnes suas partes. Po(?) est habitudo parcium secundum partes secundum habitudinem tocius ad totum. In sexto est actio que est respectus extrinsecus causatus ex habitudine activi ad passum facta debita approximatione quia agens phisicum(?) non agit nisi in debite approximatum. In septimo est passio qui est respectus extrinsecus causatus ex habitudini activi ad passum et habet se modo opposito quo effectus ad causam. Nam passio est effectus illatio(?) que actionis. In octavo est qualitas que est predicamentum absolutum. Qualitas oritur a substantia. Post istos omnes respectus | [K 2rb] In nono est habitus qui est respectus extrinsecus ex habitudine habentis ad habitum quia habitus alienum predicamentum est et maxime extrinsecum.
[Petrus Thomae, Parve formalitates = abbreviatio questionis de distinctione predicamentorum redactionis A]
In presenti materia declaranda servabitur sequens ordo: in primo tractabitur quot sunt modi distinctionum a doctoribus, secundo qui sit unaqueque illarum distinctionum, tertio ad evidenciam formalitatum plura dicta declarabuntur, quarto ad quesitum principale respondebitur.
Quantum ad primum articulum primo ponam tria dicta, secundo de qualibet distinctione in speciali videbitur.
De primo sit primum istud dictum quod septem sunt modi distinctionum. Prima est distinctio rationis, secunda est ex natura rei, tertia formalis, quarta realis, quinta essencialis, sexta se totum subiective, septima se totum obiective quod omnia que distinguuntur in mundo distinguuntur aliqua istarum distinctionum.
Tertium dictum est quod tot modis dicitur unum oppositorum quot modis et reliquum ut habetur per Philosophum primo Thopicorum. Idem et distinctio sunt opposita ideo quot modis dicitur distinctio sive diversitas tot modis dicitur idemptitas et ergo sicut septem sunt modi distinctionum per oppositum septem sunt ideptitates.
Tertium dictum est quod predicti modi aliter se inferunt cum idemptitate et aliter cum distinctione aliter autem affirmative aliter negative. Ubi est sciendum quod quecumque distinguuntur distinctione(i.m. K) sex precedentibus vel quecumque distinguitur aliis quecumque set non oportet de septima et sic de aliis eodem modo procedendo. Cum idemptitate vero est per oppositum.
Quantum ad secundum dictum principale est sciendum quid sit distinctio rationis, secundo quid sit distinctio ex natura rei, tertio quid sit distinctio formalis | [K 2va] quarto realis quinto essentialis sexto se totum subiective septimo se totum obiective iuxta primum dico quod distinctio rationis est illa que habet esse per actum comparativuum vel collativuum quod idem ipsius intellectus ita quod non habet ex se actum intellectus circumscriptus ideo dependet precise ab opere rationis verbi gratia dicendo sic Petrus est petrus una entitas et una realitas est in subiecto et co(?) et predicato. Ipsa auatem in subiecto ut subiectum est existens. Ubi est notandum quod actus est duplex: primus est rectus seu primus alius est comparativus seu collativus actus primus seu rectus est vel dicitur esse quo fertur intellectus in obiectum non alterum comparando nec etiam componendo et est actus ille qui appellatur ab Aristotele simplicium intelligentia. Actus secundarius sedu collativus vel comparativus est ille quo intellectus fertitur in subiectum ad alterum comparando. Tunc ergo dicitur distinctio rationis quando aliquid disitnguitur ab alio non quidam primo modo sive directo actu intellectus set tantum secundo modo videlicet actu reflexivo ipsius intellectus. Sciendum tamen quod ut dicit quidam doctor distinctio rationis non solum causatur ab actu intelllectus set eciam ab actu collativo cuiuslibet potentie collative cuiusmodi sive(?) voluntas ymago et fantasia utraque enim illarum ponit aliquid aliud comparare.
Sequitur secunda distinctio que est ex natura rei et dicitur quod est quando aliqua duo sic se habent quod unum contradictionis extremorum competit uni et non alteri ex qua distinctione infero aliqua correlaria. Primum est quod genus et differentia differunt ex natura rei. Hoc correlarium primo probo quia genus et | [K 2vb] differentia sic se habent quod unum extremum contradictionis competit uni et non alteri ergo differunt ex natura rei. Consequentia est formalis quia arguitur a diffinitione ad diffinitum. Antecedens probatur quia(?) differentia ex natura rei competit quod sit determinans quia determinat genus et contrahit ipsum et cum termino est deterimnans. Tum etiam generi competit ex natura rei quod sit determinabile et non est semper determinans et sic competutnt extrema contradictionis quia determinans et non determinans determinabile et non determinabile que sunt contradictoria et unum extremorum dicitur de uno et non de alio. Et si aliquis diceret ergo distinguuntur ex natura rei formaliter ex natura ut iam probatum est set formaliter quia diffinitiones sunt diverse etiam etiam quod non valet consequentia quia diffinitiones sunt quid nominis et quod non differant formaliter sic probatur illa distinguuntur formaliter que constituunt unam rationem formalem set genus et differentia sunt huiusmodi ergo etc. Maior est nota set minor probatur quia animal et rationale constituunt rationem formalem hominis. Secundum correlarium est est quod partes diffinitionis et diffinitum differunt ex natura rei. Consequentia est formalis quia arguitur sicut in preterdicti. Et antecedens prbo quia competit partibus diffinitionis quod constituunt diffinitum quia ex animali et rationali constituitur homo et sic competit partibus quod sunt constituentes et quod quelibet sit constituens et non constituta nec constitute et diffinitionem quod sit constitutum et non constituens set constituens et non constituens constitutum et non constitutum sunt contradictoria et unum extremorum de uno sequitur et on dicitur de alio ergo differunt ex natura rei.
Nunc restat declare quid sit distincito formalis. Distinctio formalis est distinctio formalium | [K 3ra] rationum distinctarum ita quod illa que habent distinctas rationes formales dicuntur distincta formaliter set oportet videre quot modis investigatur presens distinctio. Et dicitur quod tripliciter primo modo per viam diffinitionis quia quando aliquid ponitur in diffinitione alicuius quod ponitur in diffinitione alterius talia distinguuntur formaliter ex quo infero aliqua correlaria primo quod homo et asinus distinguuntur formaliter quia aliquid ponitur in diffinitione hominis quod non ponitur in diffinitione asini et sic de aliis speciebus. Secundum corellarium quod attributa in divinis disitnguuntur formaliter quia aliquid ponitur in diffinitione unius quod non ponitur in diffinitione alterius. Secundo modo investigatur per viam divisionis per aliquas differentias et unum cadit sub una et aliud sub alia distinguuntur formaliter sicut animal dividitur per rationale et irrationale et ideo dicit illud quod cadit sub rationali distinguitur formaliter ab illo quod cadit sub irrationali sicut etiam de omnibus predicabilibus et predicamentis et consequentia formali et materiali et ens dividitur per absolutum et respectivum et illud quod cadit sub absoluto distinguitur formaliter ab illo quod cadit sub respectivo et ideo dicamus quod differentia que est absoluta distinguitur formaliter a proprietate que est ad aliud. 3o investigatur per viam reduplicationis ut si aliquid conveniat alicui cum reduplicatione quod quod non convenit alteri illa distinguuntur formaliter ut homo inquantum homo est rationalis ex quo squitur quod homo et lapis distinguuntur formaliter.
Sequitur quarta distinctio scilicet realis. Est ergo notandum quod illa distinguuntur realiter que sic se habent quod quodlibet est aliqua entitas positiva et | [K 3rb] realis et unum ab alio non potest de eo predicari nec ipsum includit propter hoc quod dicitur quod quodlibet sit entitas positiva excludunt negationes et privationes quia cum non dicant aliquam entitatem positive non distinguuntur realiter quanvis connotant aliquid positivuum et aliquam entitatem realem positivam proprie non distinguuntur realiter per hoc quod dicit realis excluduntur encia rationis que tamen non sint encia realia nec inter se nec ab aliquo alio realiter distinguuntur ut sumatur res communiter et transcendenter et dicitur in diffinitione unum aba lio ultimate abstrahunt. Pro evidentia huius partis abstrahitur notandum quid sit ultima abstractio dicitur quod ultima abstractio est secundum quam aliquid abstrahitur in omni eo quod in eius ratione quidditativa nullo modo includitur. Et est sciendum quod quatuor modis investagatur huius abstractionis. Distinctio primo modo via originis quia quandocumque aliquid originatur ab aliquo illud realiter distinguuntur ab illo quia per beatum augustinum primo de trinitate idem non gignit seipsum et sic investigatur ista distinctio inter personas divinas. Secundo via generationis quia quecumque sic se habent quod uno generato reliquum non generatur talia distinguuntur realiter et isto modo investigatur inter materiam et formam forma autem generatur materia autem minime. Tertio modo investigatur via corruptionis quia quando aliquid corrumpitur alio non corrupto taliam realiter distinguujntur quia idem non potest simul esse et non esse ideo quodlibet individuum realiter distinguitur ab alio et fundamentum et relatio quia corrupta relatione fundamentum non corrumpitur quarto modo via separationis quia quandocumque | [K 3va] aliquid separatur vel potest separari ab alio realiter distinguuntur et quod separatur realiter distinguitur ab illo a quo separatur quia idem non separatur a seipso ideo ratio quare accidentia separatur a substantia in sacramento altaris est quia distinguitur a subiecto realiter. Sequitur quinta distinctio que dicitur essencialis et est quando aliqua duo sic se habent quod actuali existentia per aloiquam potentiam possunt separari sicut accidens et substantia materia et forma et sic de aliis. Et est sciendum quod quatuoru modis investigatur predicta distinctio primo modo ex predicamentali coordinatione quia quandocumque aliqua predicantur in diversis predicamentis talia distinguuntur essncialiter quia ut habetur per Philosophum primo Posteriorum essencie predicamentorum sunt impermixte. Secundo investigatur ex diversitate specifica nam diverse species essentialiter distinguuntur illo modo investigatur diversitas essentialis essenciali dependencia etiam isto modo dicimus quod causa distinguitur essencialiter a suo effectu saltem de causis extrinsecis etiam deus a creatura quarto modo investigatur via existencie quia quando aliqua sic se habent quod unum existit in rerum natura et aliud non talia distinguuntur essencialiter. Et isto modo investigatur et diversitas essencialis inter creaturas creatorum ordine essenciali sequitur distinctio que dicitur se totum subiective et sunt ista que sic se habent quod eorum realitates sunt distincti numeri vel indistincti vel eciam actuali existencia vel quando realiter sunt divisa vel particularizata a realitate alterius sic Plato, sortes et alia individua eisudem speciei. Sequitur septima distinctio que est se totum obiective et dicitur quod illa distinguuntur se totis obiective que non conveniunt in aliqua realitate vel | [K 3vb] quidditativa ratio vel a quibus non potest abstrahi aliquis conceptus realis et unus [inser. ? i.m. K] cuius seu prime intentionis sicut dicere ultime individuales. Unde secundum mentem Scoti differe ultime sunt heceitas que sunt distincte se totis obiective quia in nullo conceptu quidditativo conveniunt conceptus enim earum sunt simplices ex quibus concludo tale corellarium quod deus et creatura se totis subiective distinguuntur non autem obiective hec omnia patent ex 6 et septima et hec de secundo principali.
Nunc autem ponitur tertius modus principalis ubi sunt aliqua dicta declaranda ad evidenciam formalitatum. Primo est sciendum quod omnis distinctio aut est rationis aut ex natura ex natura rei tamquam universale quod dividitur in distinctionem formalem realem se totis subiective et se totis obiective. Secuno notandum quod forma dicitur multis modis uno modo dicitur forma prout est altera pars compositi et sic vocatur forma principalis. Secundo modo dicitur forma pro forma tocius puta pro tota ipsa natura ut humanitas dicitur forma tocius non pro informacione ipsius materie set ex qua ext suppositum ipsius quidditative tertio modo dicitur forma omnis substantia immaterialis sicut deus et intelligencie dicuntur forme quarto modo pro ratione contractum(?) quidditativam et ab ista forma ultimo dicta sumitur formalitas de qua intendimus hic. Tertio est notandum quod una et eadem res civersimodi potest movere intellectum spacium quod inter sursum et deorsum potest movere intellectum diversimode uno modo ut est deorsum in sursum alio modo ut est assu(?) deorsum et iste sunt diverse rationes tenentes se | [K 4ra] ex parte obiecti cum eadem res possit apprehendi diversimodi ab intellectu convenit consequenter eadem quidditas per diversas rationes dico ergo quod licet una et eadem et res habeat diversas rationes non tamen habet diversas quidditates sermo eadem quidditas potest assignari per diversas rationes que quidem quidditas diversimode apprehensa ab intellectu et hec de tertio articulo.
Nota quod aliquid potest esse magis notum alio dupliciter uno modo simpliciter et secundum suam essenciam et hoc modo simplicissimus et principia sunt nociora et magis nota compositis et posterioribus et quanto sunt simpliciora et priora tantum secundum se sunt nociora et quia deus est simplicissimus et primus omnium ideo de se est maxime notus alio modo potest aliquid esse magis notum eciam quo ad nos et isto modo composita sunt nociora simplicibus et prioribus et quanto sunt magis composita posteriora tanto nobis nociora sicut ait Aristotiles in primo phisicorum innata est nobis via a nocioribus nobis ad ignociora nature procedere.
Expliciun formalitates parve petri thome provincie sancti iacobi
Nota quod in fia sequenti quando discendimus cum distinctione dicimus quod omnia illa que distinguuntur se totis obiective si fas est dicere disitnguuntur se totis obiective essencialiter realiter formaliter ex natura rei et ratione | [K 4rb] nota quod quando ascendimus cum ideptitate sunt omnibus aliis ydeptitatibus idem scilicet rationis etiam ex natura rei et sic de aliis.
In creatures there are four principle signs. The first sign is quiddity.
For quiddity has seven signs which are are assigned here.
The first is being; the second is the absolute; the third is substance; the fourth, body; the fifth, animate body; the sixth, animal; the seventh, man.
The second sign of a creature is the intrinsic mode, which is distinguished both from the formality of which it is the mode and from the formality which does not vary its formal ratio. The intrinsic mode has seven signs. The first is reality; the second is existence; the third is actuality; the fourth is contingency; the fifth is finitude; the sixth is life; the seventh is haecceity.
The third principle sign of a creature is the per se property, and it corresponds to the firth sign of nature; therefore it has the same number of signs, because everything has some property, as is clear if you look. The property has seven signs. In the first sign are the properties of being. In the second sign are the properties of intrinsic modes. In the third is [. . . ?] In the fourth, the properties of the subject. In the sixth, the properties of the proximate or neighboring means. In the other [seventh] the properties of the most special species.
The fourth principle sign of nature is that of those things which are in a thing accidentally. And this is distinguished in nine signs, according to the fact that there are nine predicaments of accidents of those things which are in a thing accidentally. The first is relation; the second, quantity; the third, place; the fourth, time; the fifth, position; the sixth, action; the seventh, passion; the eighth, quality; the ninth, habit.
The first sign is entity, which has properties, some of which are intrinsic modes. There are [also] some other divisions and properties, namely, truth, goodness, unity, reality, precision [? aliqualitas ?], reality. And these are the divisions of the intrinsic modes of being. The first is by relative and absolute; the second is by potency and act; the third is by dependent and independent; the fourth is by created and uncreated; the fifth is by finite and infinite; the sixth is by the ten predicaments.
4 comments:
Thanks for the text and translations!Have y'all thought of using wordpress at all?
I don't know if blogspot can let you do side by side Organization of text like the one seen Here
We haven't really considered wordpress, just because we're lazy and haven't seen a reason to switch.
Maybe we should set up a parallel site just for translations. We could call it "the garret"
You mean like an attic room where people toss stuff that no one can use or wants to look at?
Post a Comment