Tuesday, August 18, 2009

A Salutary Warning

Mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant. Neque gloriae neque dominationis certamen inter cives erat; metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea quae res resundae amant, lascivia atque superbia, incessere. Ita quod in adversis rebus optaverant otium postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit.


--Sallust

No comments: