The following is a segment that I noticed was dropped from two manuscripts (Wien 1494 and Paris 3490) of Peter Thomae's Quaestiones de esse intelligibili, q.4 a.3. In this passage Peter criticizes Scotus and says that he contradicted himself. I submit that this is an act of censorship. It does not constitute an homoeoteleuton but is a simple omission. After the omitted passage, the text continues with the words "Ideo tenendo eandem conclusionem cum ipso". A few paragraphs later, there is another omission by the same two manuscripts of the words "in quo contradico isti Doctori". Apparently, some Scotists don't like the master being criticized and suppress text that does. Here is the lenghty section of omitted text:
NB: * = lectio incerta
"Preterea, in hoc quod dicit in quarto dicto, quod videlicet esse intelligibile non producitur per memoriam sed per intelligibilitatem, contradicit sibi in primo, vbi expresse dicit quod memoria est principium creaturarum in esse intelligibile et hoc magis videtur esse verum quam illud, nec enim video quod intelligentia habeat rationem productiui, nam principium productivum intellectionis etiam in nobis non ponitur intelligentia set memoria que quidem habet producere intelligibilia.
Quintum etiam dictum licet sit verum in se * ipsum ad predictam non videlicet quia remota causa remouetur effectus. Set hic remouetur hoc quod ipse supponit scilicet quod esse intelligibile sit a memoria uel intelligentia cum sit ab essentia ut supra ostensum est.
Similiter motiva sua predictam non videntur cogere prima enim tria petunt principium quondo enim dicitur in primo illud quod est principium productionis necessarie et contingentis, ista maior petit et accipit vnum falsum, petit si quid in hoc quod accipit quod intellectus est principium creature in esse intelligibile; hoc enim est questio. Si dicas quod ipse tantum intendit ibi loqui de existentia siue de esse in effectum, contra hoc est hoc quod ipse dicit in secundo articulo; ibi enim dicit quod omnis rationes que * sunt in primo | [N 96va] articulo de esse reali possunt fieri de isto esse intelligibili. Secundo accipit falsum, scilicet quod illa productio quidditatis in esse intelligibili sit contingens cum tamen sit necesse ut preostensum est.
Secunda ratio similiter deficit, supposit enim quod hoc esse intelligibile sit a potentia intellectiua quod falsum est.
Consimiliter tertia ratio, cum dicitur prior est habitudo nature ad suppositum,et cetera. Hic namque supponitur quod esse intelligibile sit per aliquam productionem uel actionem quod falsum est, et ita patet ad primas tres rationes.
Ad alias que ponuntur in principio secundi articuli, ad primam, quando dicitur si productionem intrinsecam precedit esse intelligibile creabilium et cetera, non video aliquod inconveniens rei illa cum quia etiam secundum ipsum in tertio instanti voluntas complacet in illis quidditatibus et ista complacentia est necessaria quia ante determinationem voluntatis. Similiter potest dici quod non sequitur quod amor creature sit necessarius, quia precedit non sicut ratio illius productionis intrinsece set sicud consequens necessario esse essentie.
Secunda etiam ratio non valet, quia cum deberet arguere de esse intelligibili, arguit de esse cognito seu intellecto. Illud etiam assumptum est falsum, quia non credo quod Filius habeat esse prius esse cognitum quam esse productum, non enim cognoscitur antequam producatur.
Tertia etiam ratio non valet ymaginatur enim quod ex hoc sequiretur relatio realis prime producentis ad illud esse intelligibile precedens productionem intrinsecam; set hoc non est verum. Dicerem enim quod verbum non nascitur seu gignitur de illis que in esse intelligibili essentiam consequntur; set primo et per se de ipsa essentia nec illa intelligibilia precedunt verbum ut de quibus ait uel fiat set ut necessario consecuta rationem essentie * autem sit intelligendum dictum AUGUSTINUS quod etiam ille Doctor contra se adducit et non soluit dicentis quod verbum nascitur de omnibus que sunt in Patris scientia dicetur inferius.
5 comments:
Very interesting!
It is simply matchless topic
My thoughts exactly, "Click2Pay casino"! You couldn't have said it better.
Perhaps because it's late, I can't seem to stop laughing.
Magnificent phrase.
Post a Comment