Et primo, quod debeant excludi [usui sacramenti Confirmationis] mulieres, quia hoc sacramentum ordinat ad pugnam; sed mulieres excluduntur a bello: ergo debent excludi ab hoc sacramento. . . . [sed] quod conveniat omni sexui , videtur, et maxime muliebri, quia "omnes qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patitur," ergo et sexus infirmus; sed infirmo, qui persecutionem patitur, sunt maxime necessaria arma fortitudinis: ergo, cum haec dentur in Confirmatione, videtur quod mulieres maxime indigeant hoc sacramento . . . Ad illud ergo quod obicitur de mulieribus, patet, quia, licet non competat bellum materiale, competit tamen spirituale. Multae enim in hoc bello strenues fuerunt, ut patet de sacris Virginibus quae martyrizatae sunt pro confessione et nomine Christi.
Now that's hardcore feminism.
No comments:
Post a Comment