I came across a rather uncharacteristically clear statement from Scotus detailing the signum originis, apparently not to be confused with the signum naturae (which, although it also plays a role in Trinitarian discussions, is also key to his formulation of synchronic contingency). This is taken from Ordinatio I d. 12 q. 2 nn. 60-62 [Vat. ed. V p. 59-60]. The question is whether the Father and Son spirate in a uniform manner. Not exactly relevant to discussions on other blogs, but interesting nonetheless.
Respondeo. Actus potest considerari tripliciter: vel in se, vel in quantum est termini, vel in quantum comparatur ad supposita agentia. Primis duobus modis est omnimoda uniformitas, vel potius unitas, quia verissime unus actus et unus terminus productus. Tertio modo loquendo, sicut ipsa vis spirativa communicatur Filio a Patre, ita etiam, quod Filius spiret, hoc habet a Patre, - et ita Pater spirat a se, Filius non a se.
Contra: ergo Pater prius spirat Spiritum Sanctum quam Filius spiret Spiritum jSanctum, quia in primo signo originis in quo Pater habet esse a se, habet spirare a se, - et tunc Filius non spiraret, quia si Spiritus Sanctus praeintelligatur habere prius esse a Patre quam a Filio, tunc Filius non producet Spiritum Sanctum iam existentem.
Respondeo. De istis ordinibus sive originibus, sive de multis ordinibus prioritatis et posterioritatis, alias dicetur. Sed quantum ad propositum est, non est intelligendum quod Pater spiret antequam Filius spiret, sicut prius origine Pater generat quam spirat, quia tunc Filius non spiraret (ut argumentum deducit), quemadmodum nec Spiritus Sanctus potest generare Filium iam praeintellectum generari. Sed iste est ordo, quod in Patre est: primo, fecunditas utraque a se; secundo, in Patre est actus primae fecunditatis, et tunc in Filio est secunda fecunditas; tertio, actus secundae fecunditatis, simul a Patre et Filio habentibus tunc illam fecunditatem, - adhuc tamen cum aliquo ordine, quia ille actus est Patris a se, Filii autem non a se sed a Patre, sicut nec in secundo signo est illa fecunditas Filii a se, sed Patris a se. Non est igitur ordo originis inter spirationem Patris et Filii quasi spiraret Pater in aliquo signo originis in quo non spirat Filius, sed in eodem signo originis simul spirant; est tamen ibi ordo spirantium in spirando, quia Pater in illo signo originis spirat a se, Filius autem non a se.
1 comment:
What, no translation for this one? How's anyone but me supposed to read it? Lazy, lazy.
Post a Comment