I haven't posted in an awful long while, being hard at work (when I'm hard at work at all) on my dissertation. All the posts I meant to post have remain unactualized possibilities. To make up for it, here's a monster post--sorry so many new things are going up on the same day--full of crazy crazy stuff from Henry of Ghent. Only for the true initiates and diehards among our readers, since I'm not translating it at the moment.
From Summae Quaestionum Ordinarium Theologi recepto praeconio Solennis Henrici a Gandavo, cum duplici reportorio, Tomos Prior/Posterior. Venundantur in aedibus Iodoci Badii Ascensii, cum Priuilegio Regio ad calcem explicando, 2 vol., Paris, 1520. Reprinted 1953, New York: Franciscan Institute.
Art. XXVIII, Q. v. fo. 168-169. “Circa quintum arguitur quod in deo sit compositio ex natura et supposito.”
. . . “Hic primo est advertendum quid appelemus naturam: et quid suppositum: et quid compositionum ex utroque. Dicendum igitur quod naturam hic appellamus essentiam et quidditatem dictam nomine absoluto, qui dat esse rei quam significat definitio [e.g. the essence of man is not his form but form + matter] . . . qualis quidem natura significatur hoc nomine humanitas, quae de essentia hominis simplicem intellectum format et absolutum ab omni ratione subsistendi, vel non subsistendi universalis vel particularis, communis vel singularis, et cuiuslibet alterius intentionis possibilis intelligi circa ipsam. Definitio enim humanitatis est praeter definitionem universalitatis et singularitatis, et est cui accidit utrumque. . . . Et sic natura hic eppellatur simplex et nuda et absoluta quidditas sive essentia rei abque omni determinatione cuiuscumque extrinseci conceptus intellecta, inquantum sc. in se considerata est id quod est per essentiam, non per participationem aliquam, ut sunt humanitas, asinitas, . . . angelitas . . . Suppositum vero hic appellatur res subiecta naturae cuius est illa essentia vel natura ut participata ab ea . . . Compositio vero ex natura et huiusmodi supposito intelligitur quemadmodum intelligimus hominem esse compositum ex carnibus et ossibus et anima rationali, tamquam ex participante humanitatem, et ex ipsa humanitate participata ab illo, et hoc non quia natura et suppositum seorsum accepta ut partes concurrunt in constitutionem alicuius tertii ex ipsi sed quia natura ut cadit in supposito recepit in eo compositionem cum re ipsa suppositi inquantum suppositum est, qua determinatur ut sub subsistens in supposito vel definito, in quo habet rationem individui seu particularis . . . Esse tamen in existentia extra intellectum non habebat sine re illa . . . Unde natura et suppositum sive res naturae in creaturis non differunt re, sed sola intentione, dicente Philosopho in vii Metaph . . . Quidditas hominis est homo uno modo, et non est homo alio modo, id est, est forma hominis, et non st homo quod est compositum ex materia et forma. Et est haec compositio multo minor quam precedens qui est ex essentia et esse: quia non potunt intelligi essentia existere nisi determinata in supposito. Est tamen maior quam sequentes ex actu et potentia: quia haec includit illam. Essentia enim non recipit compositionem cum determinatione in supposito: nisi quia id quod ipsa secundum se est in actu, est in potentia ad illam. Qualiter igitur ista compositio contingat in omni creatura: et contrario removeatur a deo, considerandum.
Est igitur sciendum quod qualiscumque essentia intelligatur in creaturis: sive comprehendens materia et formam, ut in materialibus, sive genus et differentiam, ut etiam in immaterialibus, si genus in eis accepi possit, sive formam tantum simplicem, qualis est in substantiis separatis secundum illos philosophos qui ponunt quod non sit in eis distinctio nisi secundum gradus dignitatis et ordinis naturae: In omnibus tamen necesse est ponere compositionem ex essentia et suppositio: quia semper in creaturis intentio naturae sive essentiae ut essentia est, essentia tamen est, ut dictum est: et ideo de se est indeterminatum, quod determinatur in supposito per id quod participat ea: ut sic in quolibet supposito per id quod participat ea: ut sic in quolibet supposito creaturae sit concipere rationem indeterminati ex parte essentiae, et eius in quo determinatur ex parte suppositi. Propter quod in omni creatura dicitur esse compositio ex essentia et supposito: quamvis suppositum ipsum ut suppositum est, includat in se naturam: quia in eis per se semper est alia intentio suppositi qua suppositum est: alia vero intentio naturae qua natura est: licet nihil rei addat suppositum super naturam, tam in compositis ex materia et forma, quam in simplicibus. Semper enim idipsum re significant essentia sive natura, et suppositum: ut humanitas et homo. Differunt autem solum penes modum significandi et intelligendi secundum abstractum et concretum, sive secundum determinatum et indeterminatum, ut dictum est . . . Propter tale ergo diversitatem naturae et suppositi contingit vulgare dictum: quod in omni creatura est reperire compositione ex quod est et ex quo est.” . . .
Art. XXVIII Q4 “Circa quartum arguitur quod in deo sit compositio ex essentia et esse.” fo. 167-168.
. . . “Idcirgo ergo in qualibet creatura sit ratio et intentio seorsum qua est res a reor reris: alia qua est essentia: alia qua est existentia quaedam. Omne autem quod ex se dicit indeterminatum quid receptabile determinationis extra suam intentionem, compositionem facit cum illo in eodem, ut dictum est supra. Oportet igitur in qualibet creatura inquantum creatura est, ponere ex tribus intentionibus duplicem compositionem, unam quae primum omnium est, sc. ex eo quod res est secundum se a reor reris dicta, et esse essentiae eius: et alia ultiorem ex eo quod est essentia quaedam: et esse existentiae suae in effectu. Et sunt istae compositiones ex differentibus secundum intentionem et conceptum mentis: licet non ex differentibus re, ut habitum est ex predeterminatis. . . .”
[One kind of distinction arises wholly on the side of the reasoning intellect and has no corresponding difference in the thing; a second kind arises partly from the side of the intellect and partly from the thing] . . . “Secundo autem modo distinguit intellectus suo conceptu diversitatem eorum quae sunt indivisa in re composita ex eis, sed inter se divisa: et hoc vel in natura et essentia: ut contingit in diversitate materiae et forma in composito ex utroque: et ideo talis diversitas dicitur esse secundum rem et naturam: vel sunt indivisa re et natura, sed non intentione, ut contingit in diversitate generis et differentiae in specie, et essentiae a supposito, et essentiae ab esse. Dico actualis existentiae: quia cum ipsa facit compositionem in creatura: non autem ab esse essentiae: quia illud est propirus actus eius essentialis: sicut vivere et actus vitae in vivente. Unde in creatura ex essentia et esse essentiali non est aliqua compositio: sicud neque in vivente ex vivere et vita. Et ideo talis diversitas dicitus esse non secundum rationem tantum: neque secundum rem et naturam: sed secundum intentiones diversas circa eadem rem simplicem consideratas, quarum una seorsum accipitur ab alia nec eam includit in se: et ideo quasi accidentaliter ei advenit . . . Et sic quia extra intentionem essentiae rei creatae est suum esse actuale, licet nihil rei absolutae addat essentiae, ut habitum est supra: Ideo contingit quod in omni creatura sit compositio ex essentia et esse, ut sit esse intentio alia extra intentionem essentiae: ex quasi accidentalis eis: secundum modum supratactum. Et accipio hic in hac quaestione essentiam large pro eo quod quid est: et re cuius est: de quibus proponitur quaestio sequens.” . . .
Art. XXVIII Q 6 fo. 169-170.
. . . “Loquendo autem de potentia passiva illa qui receptiva est alicuius in re ad salutem et perfectionem: intelligendum quod cum omnis potentia talis est in aliquo et respectu alicuius in aliquo ut in imperfecto, et respectu eius quo debet perfici, secundum quod in materia est potentia ad susceptionem formae intra se: et in forma est potentia ut informaret materiam: et sic in composito mutuo perficitur: Unde anima anima separata a corpore imperfecta est in suo esse: nec perficitur potentia eius et appetitus nisi fuerit corpori unita: De tali igitur potentia et actu intelligendum quod potest intelligi potentia componi ut cum actu cum eo in quo est: quod est sutractum potentiae, vel cum eo ad quod est, quod supervenit ipsi potentiae: et ei cui substracta est. Primo modo est compositio ex potentia et actu in omni eo quod est in potentia ad aliud secundum uniendum: et sic in materia secundum se ut nuda considerata absque omni forma, consideratur compositio ex essentia materiae et possibilitate eius ad susceptionem formae. Similiter in quolibet susceptibili alicuius accidentis vel accidentalis in se, intelligenda est compositio aliquam ex eo quod est secundum se, et potentia qui est susceptum alterius in se. Et similiter talis compositio est in essentia cuiuslibet formae materialis: ex eo sc. quod ipsa est in se: et ex potentiae qui est unibilis alteri ad eius informationem. Et est compositio in essentia cuiuslibet creaturae: ex eo quod res est in se absolute considerata dicta a ratitudine: et potentia ad esse essentiae suae. Est etiam in essentia cuiuslibet creaturae ex eo quod est secundum se et absolute, et potentia ad terminationem suam in supposito. Est etiam in ipso supposito quocumque creaturae absolute considerato cum potentia ad esse existentiae. Et est in illis quae habent existentia incompleta in materia cum potentia ad esse completum acquirendum per agens educens id quod in potentia est ad actum. Est etiam in natura generis cum potentia quam habet ad differentias ad constitutionem speciei. Sed iste modus compositionis non est vere compositio: quam ut infra videbitur, potentia non est nisi respectus fundatus in eo cuius est, in respectu ad aliud qui comparatus ad is super quod in illo fundatur, cadit in eius essentia. Comparatus vero ad aliud, habet natura respectus: qui non facit compositione aliquam cum eo cuius est: ut similter infra videbitur. Iste autem modus compositionis et si esset vera compositio in creaturis, omnino in deo cadere non potest . . . Potentia enim materiae qua materia est susceptiva formae, perficitur per formam: et potentia formae qua inclinatur ad materiam, perficitur per esse suum in materia, et similiter est in compositione accidentis cum subiecto: et rei cum esse essentiae, et essentiae cum supposito: et suppositi cum esse existentiae: et incompleti in esse existentiae vel essentia cum suo complemento. Materia enim est in potentia ad formam et econverso: et subiectum ad accidens: et econverso: et res ut res ad esse essentiae: et essentia ad suppositum: et suppositum ad existentiam: et incompletam ad completum. Et sic patet quod compositio ex actu et potentia communissima est et simplicissima: et in omni alio modo compositionis includitur, non econverso. . . . Licet enim in simplicissimis creaturis: sique tamen tales sint . . . Nullum tamen eorum statis[??] est id quod est per existentiam, licet enim essentia eorum per generationem non vadit de incompleto ad completum: quia non fiunt ex materia: nec ex aliquo preexistente in potentia: vadit tamen essentia eorum per creationem de non esse ad esse: ad quod ipsa rei essentia inquantum est essentia, in potentia est: quia solus deus in se est necesse esse. Omne autem aliud quantum est de se solum est possibile esse. Et ideo in quolibet talis necesse est concipere compositionem ex illo quod est in se, sc. ex potentia qua est susceptivum in se [et] actus alicuius ab alio a se.”
2 comments:
Hello - this
Definitio enim humanitatis est praeter definitionem universalitatis et singularitatis, et est cui accidit utrumque.
seems connected with the points being made at the Maverick philosopher. ?
Yes indeed!
I had been working on this passage literally just before reading Dr Vallicella's post, so my point there was fortuitously easy to make, since the subject was already on my mind.
Post a Comment