Ordinatio IV,
"Ex dictis, a principio 3 distinctionis usque huc, potest colligi una ratio baptismi, exprimens omnia quae sunt simpliciter necessaria ad rationem baptismi, quia si ponatur relationem illam signi - quam immportat baptismus - fundari in illa ablutione ut in fundamento totali, habente tamen ad verba habitudinem, et ad alia concomitantia, potest talis ratio assignari ipsius baptismi:
'Baptismus est ablutio hominis viatoris, actualiter vel virtualiter consentientis, vel numquam usu liberi arbitrii disentientis, facta in aqua elementari fluida ab alio simul abluente et verba certa - actum et suscipientem cum invocatione Trinitatis designantia - proferente, tam in abluendo quam in proferendo intendendo facere quod Christus instituit faciendum vel quod intendit facere Ecclesia christiana'"
No comments:
Post a Comment