Monday, February 4, 2008

Concurrent Causality

An important distinction in Scotus, that of concurrent causality, whereby two causes cooperate in some effect. Here is a discussion of several types of this. This crops up for the intellect (agent intellect operating in conjunction with object/phantasm) and the will (will and intellect essentially coordered to an act of volition).

Ord. I d. 3 pars 3 q. 2

"Qualiter autem hoc sit intelligendum, distinguo de pluribus causis concurrentibus ad eundem effectum.

Quaedam enim ex aequo concurrunt, sicut duo trahentes aliquod idem corpus. Quaedam non ex aequo, sed habentes ordinem essentialem, et hoc dupliciter: vel sic quod superior moveat inferiorem, ita quod inferior non agit nisi quia mota ex superiore, et quandoque causa talis inferior habet a superiore virtutem illam seu formam qua movet, quandoque non, sed formam ab alio, et a causa superiore solam motionem actualem, ad producendum effectum; quandoque autem superior non movet inferiorem, nec dat ei virtutem qua movet, sed superior de se habet virtutem perfectiorem agendi, et inferior habet virtutem imperfectiorem agendi. Exemplum primi membri huius divisionis: de potentia motiva quae est in manu, et baculo et pila; exemplum secundi: si mater ponatur habere virtutem activam in generatione prolis, illa et potentia activa patris concurrunt ut duae causae partiales, ordinatae quidem, quia altera perfectior reliqua; non tamen imperfectior recipit suam causalitatem a causa perfectiore, nec tota illa causalitas est eminenter in causa perfectiore, sed aliquid addit causa imperfectior, in tantum quod effectus potest esse perfectior a causa perfectiore et imperfectiore quam a sola perfectiore.

No comments:

Post a Comment